PISAEUS Jupiter

PISAEUS Jupiter
PISAEUS Jupiter
dicebatur simulacrum Iovis apud Pisatas culti. quod ex ebore a Phidia factum, inter VII. Veterum miracula locum habuit. Πίσης Σῆνα, Pisae Iovem vocat Philo apud Galenum in descri. medicamenti sui anodyni, quod ab ipso Φιλώνειον dictum est:
Δραχμὴν καὶ ῥίζης ψευδωνύμου, ἣν ἀνέθρεψε
Χῶρος, ὁ τὸν Πίςης Ζῆνα λοχευςάμενος.
Et drachmam radicis falsô dictae, quam aluit
Regio, quae Pisae Iovem formavit.
Quae verba Galenus explicas, de Cretica nardo accipi videtur velle, quia Creta Iovem occuluit: Sed omnino de India intelligenda docet Salmas. Eber enim, ex quo Iuppiter hictactus, India mittlt, quae proin Philoni lucus seu regio dicitur, quae fâbricaverit vel formaverit Pisaeum Iovem. Eadem quoque educavit ῥίζαν ψευδώνυμον, nardum, quaecum revera sit radix, falso tamen nomine νάρδου ςτάχυς, h. e. nardi spica Graecis nuncupatur. Vide Salmas. ad Solin. p. 1061. ubi de nardo pluribus agit, et plura de famigeratissima hac statua, apud P. Fabrum, Agonistic. p. 356. et Io. Passeratium ad Propertium, l. 3. Eleg. 9.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • JUPITER — Opis et Saturni fil. in Creta ins. eodem cum Iunone partu editus, et in Ida monte a Curetibus educatus, idque clam patre, qui ex pactione cum Titano fratre initâ, filios suos omnes devorabat. Cum autem in virum adolevisser, cognovislerque etiam… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”